|
Opere pubblicate: 19994
|
Info sull'Opera
Epistola ad S. Antonium
Fratri Antonio episcopo meo frater Franciscus salutem. Placet mihi quod sacram theologiam legas fratribus, dummodo inter huius studium orationis et devotionis spiritum non extinguas, sicut in regula continetur Epistola ad clericos (Recensio prior) 1. Attendamus, omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae santificant corpus. 2 Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius santificetur a verbo. Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam (1 Joa 3, 14). Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima mysteria, considerent intra se, maxime hi qui illicite ministrant, quam viles sint calices, corporales et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis eiusdem. Et a multis in locis vilibus collocatur et relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; quia animalis homo non percipit ea quae Dei sunt (1Cor 2, 14). Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum ? An ignoramus, quia venire debemus in manus eius ? Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus; et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco honesto debeant collocari. Haec omnia usque in finem universi clerici tenentur super omnia observare. Et qui hoc non fecerint, sciant se debere coram Domino nostro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cf Mt 12, 36), Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui illud fecerint exemplari. Epistola ad clericos (Recensio posterior) Attendamus, omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae santificant corpus. Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius sanctificetur a verbo. Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam (1Joa 3, 14). Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima ministeria, considerent intra se, maxime hi qui indiscrete ministrant, quam viles sin calices, corporalia et linteamina, ubi sacrificatur corpus et sanguis Domini nostri. Et a multis in locis vilibus collocatur et relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur. Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus conculcantur; quia animalis homo non percipit ea quae Dei sunt (1Cor 2, 14). Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum ? An ignoramus, quia debemus venire in manus eius ? Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus; et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco honesto debeant collocari. Et scimus, quia haec omnia tenemur super omnia observare secundum praecepta Domini et constitutiones sanctae matris Ecclesiae. Et qui hoc non fecerint, sciant se debere coram Domino nostro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cf Mt 12, 36), Hoc scriptum, ut melius debeat observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui illud fecerint exemplari. Epistola ad custodes I Universi custodibus fratrum minorum, ad quos litterae istae pervenerint in Domino Deo vester servus et parvulus, salutem cum novis signis caeli et terrae, quae magna et excellentissima sunt apud Deum et a multis religiosis et aliis hominibus minima reputantur.Rogo vos plus quam de me ipso, quatenus, cum decet et videritis expedire, clerici humiliter supplicetis, quod sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sancta nomina et verba eius scripta, quae santificant corpus, super omnia debeant venerari. Calices, corporalia, ornamenta altaris et omnia, quae pertinent ad sacrificium, pretiosa habere debeant. Et si in aliquo loco sanctissimum corpus Domini fuerit pauperrime collocatum, iuxta mandatum Ecclesiae in loco pretioso ab eis ponatur et consignetur et cum magna veneratione portetur et cum discretione aliis ministretur. Nomina etiam et verba Domini scripta, ubicumque inveniantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto debeant collocari. Et in omni praedicatione, quam facitis, de poenitentia populum moneatis, et quod nemo potest salvari, nisi qui recipit sanctissimum corpus et sanguinem Domini (cf Joa 6, 54), et, quando a sacerdote sacrificatur super altare et in aliqua parte portatur, omnes gentes flexis genibus reddant laudes, gloriam et honorem Domino Deo vivo et vero. Et de laude eius ita omnibus campanae semper ab universo populo omnipotenti Deo, laudes et gratiae referantur per totam terram.Et, ad quosqumque fratres meos custodes pervenerit hoc scriptum et exemplaverint et apud se habuerint et pro fratribus, qui habent officium praedicationis et custodiam fratrum, fecerint exemplari et omnia, quae continentur in hoc scripto, praedicaverint usque in finem, sciant se habere benedictionem Domini Dei et meam. Et ista eis per veram et sanctam obedientiam. Amen. Epistola ad custodes II Universis custodibus fratrum minorum, ad quos istae litterae pervenerint, frater Franciscus, minimum servorum Dei, salutem et sanctam pacem in Domino.Scitote, quod in conspectu Dei sunt quaedam res nimis altae et sublimes, quae aliquando reputantur inter homines pro vilibus et abiectis; et aliae sunt carae et spectabiles inter homines, quae coram Deo tenentur pro vilissimis et abiectis. Rogo vos coram Domino Deo nostro, quantum possum, quod litteras illas, quae tractant de sanctissimo corpore et sanguine Domini nostri, detis episcopis et aliis clericis; et memoria retineatis, quae super his vobis commendavimus. Aliarum litterarum, quas vobis mitto, ut eas detis potestatibus, consulibus et rectoribus, et in quibus continetur, ut publicentur per populos et plateas Dei laudes, facite statim multa exemplaria, et cum magna diligentia eas porrigite illis, quibus debeant dari. Epistola ad fideles (Recensio prior) (Exhortatio ad fratres et sorores de Poenitentia) In nomine Domini! [Cap. I] De illis qui faciunt poenitentiam Omnes qui Dominum diligunt ex toto corde, ex tota anima et mente, ex tota virtute (cf Mc 12, 30) et diligunt proximos suos sicut se ipsos (cf Mt 22, 39), et odio habent corpora eorum cum vitiis et peccatis, et recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et faciunt fructus dignos poenitentiae: O quam beati et benedicti sunt illi et illae, dum talia faciunt et in talibus perseverant, quia requiescet super eos spiritus Domini (cf Joa 14, 23), et sunt filii patris caelestis (cf Mt 5, 45), cuius opera faciunt, et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cf Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritus Sancto coniungitur fidelis anima Domino nostro Jesu Christo. Fratres ei sumus, quando facimus voluntatem patris qui in caelis est (Mt 12, 50). Matres, quando portamus eum in corde et corpore nostro (cf 1Cor 6, 20) per divinum amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cf Mt 5, 16). O quam gloriosum est, sanctum et magnum in caelis habere patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem talem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem, amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et talem filium: Dominum nostrum Jesum Christum, qui posuit animam pro ovibus suis (cf Joa 10, 15) et oravit patri dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo (Joa 17, 11), quos dedisti mihi in mundo; tui erant et mihi dedisti eos (Joa 17, 6). Et verba quae mihi dedisti, dedi eis; et ipsi acceperunt et crediderunt vere, quia a te exivi et cognoverunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8). Rogo pro eis et non pro mundo (cf Joa 17, 9). Benedic et sanctifica (Joa 17, 17) et pro eis sanctifico me ipsum (Joa 17, 19). Non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me (Joa 17, 20), ut sint sanctificati in unum (cf Joa 17, 23) sicut et nos (Joa 17, 11). Et volo, pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21). Amen. [Cap. II] De illis qui non agunt poenitentiam Omnes autem illi et illae, qui non sunt in poenitentia, et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata et qui ambulant post malam concupiscentiam et mala desideria carnis suae, et non observant, quae promiserunt Domino, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis et sollecitudinis saeculi et curis huius vitae: detenti a diabolo, cuius sunt filii et eius opera faciunt (cf Joa 8, 41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, quia non habent Filium Dei qui est vera sapientia Patris, de quibus dicitur: Maledicti qui declinant a mandati tuis (Ps 118, 21). Vident et agnoscunt, sciunt et faciunt mala et ipsi scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis vestris: a carne, mundo et diabolo; quia corpori dulce est facere peccatum et amarum est facere servire Deo; quia omnia vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt, sicut dicit Dominus in Evangelio (cf Mc 7, 21). Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Et putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis, nescitis et ignoratis; infirmatur corpus, mors appropinquat et sic moritur amara morte. Et ubicumque, quandocumque, qualitercumque moritur homo in criminali peccato sine poenitentia et satisfactione, si potest satisfacere et non satisfacit, diabolus rapit animam suam de corpore eius cum tanta angustia et tribolatione, quod nemo potest scire, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestatem et scientiam et sapientiam (2 Par 1, 12), quae putabant habere, auferretur ab eis (cf Lc 8, 18; Mc 4, 25). Et propinquis et amicis relinquunt et ipsi tulerunt et diviserunt substantiam eius et dixerunt postea: Maledicta sit anima sua, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit. Corpus comedunt vermes, et ita perdiderunt corpus et animam in isto brevi saeculo et ibunt in inferno, ubi cruciabuntur sine fine.Omnes illos quibus istae litterae pervenerint, rogamus in caritate quae Deus est (cf 1Joa 4, 16), ut ista supradicta odorifera verba Domini nostri Jesu Christi cum divino amore benigne recipiant. Et qui nesciunt legere, saepe legere faciant; et apud se retineant cum sancta operatione usque in finem, quia spiritus et vita sunt (Joa 6, 64). Et qui hoc non fecerint, tenebuntur reddere rationem in die iudicii (cf Mt 12, 36) ante tribunal Domini nostri Jesu Christi (cf Rom 14, 10). Epistola ad fideles (Recensio posterior) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Universis christianis religiosis, clerici et laicis, masculis et feminis, omnibus qui habitant in universo mundo, frater Franciscus, eorum servus et subditus, obsequium cum reverentia, pacem veram de caelo et sinceram in Domino caritatem.Cum sim servus omnium, omnibus servire teneor et administrare odorifera verba Domini mei. Unde in mente considerans, quod cum personaliter propter infirmitatem et debilitatem mei corporis non possim singulos visitare, proposui litteris praesentibus et nuntiis verba Domini nostri Jesu Christi, qui est Verbum Patris, vobis referre et verba Spiritus Sancti, quae spiritus et vita sunt (Joa 6, 64).Istud Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriosum nuntiavit altissimus Pater de caelo per sanctum Gabrielem angelum suum in uterum sanctae ac gloriosae virginis Mariae, ex cuius utero veram recepit carnem humanitatis et fragilitatis nostrae. Qui, cum dices esset (2Cor 8, 9) super omnia, voluit ipse in mundo cum beatissima Virgine, matre sua, eligere paupertatem. Et prope passionem celebravit pascha cum discipulis suis et accipiens panem gratias egit et benedixit et fregit dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum (Mt 26, 26). Et accipiens calicem dixit: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Mt 26, 27). Deinde oravit Patrem dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Lc 22, 44). Posuit tamen voluntatem suam in voluntate Patris dicens: Pater, fiat voluntas tua (Mt 26, 42); non sicut ego volo, sec sicut tu (Mt 26, 39). Cuius Patris talis fuit voluntas, ut filius eius benedictus et gloriosus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per proprium sanguinem suum sacrificium et hostiam in ara offerret; non propter se, per quem facta sunt omnia (cf Joa 1, 3), sed pro peccatis nostris, reliquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius (cf 1Petr 2, 21). Et vult ut omnes salvemur per eum et recipiamus ipsum puro corde et casto corpore nostro. Sed pauci sunt, qui velint eum recipere et salvi esse per eum, licet eius iugum suave sit et onus ipsius leve (cf Mt 11, 30). Qui nolunt gustare, quam suavit sit Dominus (cf Ps 33, 9) et diligunt tenebras magis quam lucem (Joa 3, 19) nolentes adimplere mandata Dei, maledicti sunt; de quibus dicitur per prophetam: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ps 118, 21). Sed, o quam beati et benedicti sunt illi qui Deum diligunt et faciunt sicut dicit ipse Dominus in evangelio: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde et ex tota mente et proximum tuum sicut te ipsum (Mt 22, 37. 39).Diligamus igitur Deum et adoremus eum puro corde et pura mente, quia ipse super omnia quaerens dixit: Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate (Joa 4, 23). Omnes enim, qui adorant eum, in spiritu veritatis oportet eum adorare (cf Joa 4, 24). Et dicamus ei laudes et orationes die ac nocte (Ps 31, 4) dicendo: Pater noster qui es in caelis (Mt 6, 9), quia oportet nos semper orare et non deficere (Lc 18, 1).Debemus siquidem confiteri sacerdoti omnia peccata nostra; et recipiamus corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi ab eo. Qui non manducat carnem suam et non bibit sanguinem suum (cf Joa 6, 55. 57), non potest introire in regnum Dei (Joa 3,5). Digne tamen manducet et bibat, quia qui indigne recipit iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini (1Cor 11, 29), id est non discernit. Faciamus insuper fructus dignos poenitentiae (Lc 3, 8). Et diligamus proximos sicut nos ipsos (cf Mt 22, 39). Et si quis non vult eos amare sicut se ipsum, saltim non inferat eis mala, sed faciat bona.Qui autem potestatem iudicandi alios receperunt iudicium cum misericordia exerceant, sicuti ipsi volunt a Domino misericordiam obtinere. Iudicium enim sine misericordia erit illis qui non fecerint misericordiam (Jac 2, 13). Habemus itaque caritatem et humilitatem; et faciamus eleemosynas, quia ipsa lavat animas a sordibus peccatorum (cf Tob 4,11; 12, 9). Homines enim omnia perdunt, quae in hoc saeculo relinquunt; secum tamen portant caritatis mercedem et eleemosynas, quas fecerunt, de quibus habebunt a Domino praemium et dignam remunerationem.Debemus etiam ieiunare et abstinere a vitiis et peccatis (cf Sir 3, 32) et a superfluitate ciborum et potus et esse catholici. Debemus etiam ecclesias visitare frequenter et venerari clericos et revereri, non tantum propter eos, si sint peccatores, sed propter officium et administrationem sanctissimi corporis et sanguinis Christi, quod sanctificant in altari et recipiunt et aliis administrant. Et firmiter sciamus omnes, quia nemo salvari potest, nisi per sancta verba et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, quae clerici dicunt, annuntiant et ministrant. Et ipsi soli ministrare debent et non alii. Specialiter autem religiosi, qui renuntiaverunt saeculo, tenentur plura et maiora facere, sed ista non dimittere (cf Lc 11, 42).Debemus odio habere corpora nostra cum vitiis et peccatis, quia Dominus dicit in evangelio: Omnia mala, vitia et peccata a corde exeunt (Mt 15, 18-19; Mc 7, 23). Debemus diligere inimicos nostros et benefacere his, qui nos odio habent (cf Mt 5, 44; Lc 6, 27). Debemus etiam nosmetipsos abnegare (cf Mt 16, 24) et ponere corpora nostra sub iugo servitutis et sanctae obedientiae, sicut unusquisque promisit Domino. Et nullus homo teneatur ex obedientia obedire alicui in eo, ubi committitur delictum vel peccatum.Cui autem obedientia commissa est et qui habetur maior, sit sicut minor (Lc 22, 26) et aliorum fratrum servus. Et in singulos fratres suos misericordiam faciat et habeat, quam vellet sibi fieri, si in consimili casu esset. Nec ex delicto fratris irascatur in fratrem, sed cum omni patientia et humilitate ipsum benigne moneat et sustineat.Non debemus secundum carnem esse sapientes et prudentes, sed magis debemus esse simplices, humiles et puri. Et habeamus corpora nostra in opprobrium et despectum, quia omnes per culpam nostram sumus miseri et putridi, foetidi et vermes, sicut dicit Dominus per prophetam: Ego sum vermis non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21, 7). Numquam debemus desiderare esse super alios, sed magis debemus omnes illi et illae, dum talia fecerint et perseveraverint usque in finem, requiescet super eos Spiritus Domini (Is 11, 2) et faciet in eis habitaculum et mansionem (Cf Joa 14, 23). Et erunt Patris caelestis (cf Mt 5, 45), cuius opera faciunt. Et sunt sponsi, fratres et matres Domini nostri Jesu Christi (cf Mt 12, 50). Sponsi sumus, quando Spiritu Sancto coniungitur fidelis anima Jesu Christo. Fratres enim sumus, quando facimus voluntatem patris eius, qui est in caelo (cf Mt 12, 50); matres quando portamus eum in corde et corpore nostro (1Cor 6, 20) per amorem et puram et sinceram conscientiam; parturimus eum per sanctam operationem, quae lucere debet aliis in exemplum (cf Mt 5, 16).O quam gloriosum et sanctum et magnum habere in caelis Patrem! O quam sanctum, paraclitum, pulchrum et admirabilem habere sponsum! O quam sanctum et quam dilectum, beneplacitum, humilem, pacificum, dulcem et amabilem et super omnia desiderabilem habere talem fratrem et filium, qui posuit animam suam pro ovibus suis (cf Joa 10, 15) et oravit patrem pro nobis dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joa 17, 11). Pater, omnes, quos dedisti mihi in mundo, tui erant et mihi eos dedisti (Joa 17, 6). Et verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere, quia a te exivi et crediderunt, quia tu me misisti (Joa 17, 8); rogo pro eis et non pro mundo (cf Joa 17, 9); benedic et sanctifica eos (Joa 17, 17). Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint sanctificati in (Joa 17, 19) unum sicuti et nos (Joa17, 11) sumus. Et volo, Pater, ut ubi ego sum et illi mecum, ut videant claritatem meam (Joa 17, 24) in regno tuo (Mt 20, 21). Ei autem qui tanta sustinuit pro nobis, tot bona contulit et conferet in futurum, omnis creatura, quae est in caelis, in terra, in mari et in abyssis reddat laudem Deo, gloriam, honorem et benedictionem (cf Apoc 5, 13), quia ipse est virtus et fortitudo nostra, qui est solus bonus, solus altissimus, solus omnipotens, admirabilis, gloriosus et solus sanctus, laudabilis et benedictus per infinita saecula saeculorum. Amen.Omnes autem illi, qui sunt in poenitentia et non recipiunt corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, et operantur vitia et peccata, et qui ambulant post malam concupiscientiam et mala desideria, et non observant, quae promiserunt, et serviunt corporaliter mundo carnalibus desideriis, curis et sollicitudinibus huius saeculi et curis huius vitae, decepti a diabolo, cuius filii sunt et eius opera faciunt (cf Joa 8, 41), caeci sunt, quia verum lumen non vident Dominum nostrum Jesum Christum. Sapientiam non habent spiritualem, qui non habent Filium Dei in se, qui est vera sapientia Patris; de quibus dicitur: Sapientia eorum devorata est (Ps 106, 27). Vident, agnoscunt, sciunt et faciunt mala; et scienter perdunt animas. Videte, caeci, decepti ab inimicis nostris scilicet a carne, a mundo et a diabolo, quia corpori dulce est facere peccatum et amarum servire Deo, quia omnia mala, vitia et peccata de corde hominum exeunt et procedunt (cf Mc 7, 21.23), sicut dicit Dominus in evangelio. Et nihil habetis in hoc saeculo neque in futuro. Putatis diu possidere vanitates huius saeculi, sed decepti estis, quia veniet dies et hora, de quibus non cogitatis et nescitis et ignoratis.Infirmatur corpus, mors appropinquat, veniunt propinqui et amici dicentes: Dispone tua. Ecce uxor eius et filii eius et propinqui et amici fingunt flere. Et respiciens videt eos flentes, movetur malo motu; cogitando intra se dicit: Ecce animam et corpus meum et omnia mea pono in manibus vestris. Vere, iste homo est maledictus, qui confidit et exponit animam suam et corpus et omnia mala sua in talibus manibus; unde Dominus per prophetam: Maledictus homo qui confidat in homine (Jer 17, 5). Et statim faciunt venire sacerdotem; dicit ei sacerdos: "Vis recipere poenitentiam de omnibus peccatis tuis?" Respondet: "Volo". "Vis satisfacere de commissis et his quae fraudasti et decepisti homines sicut potes de tua substantia?" Respondet: "Non". Et sacerdos dicit: "Quare non?". "Quia omnia disposui in manibus propinquorum et amicorum" Et incipit perdere loquelam et sic moritur ille miser.Sed sciant omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali peccato sine satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus rapit animam eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam nullus scire potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas et scientia, quam putabat habere (cf Lc 8, 18), auferetur ab eo (Mc 4 25). Et propinquis et amicis relinquit, et ipsi tollent et divident substantiam eius et dicent postea: "Maledicta sit anima eius, quia potuit plus dare nobis et acquirere quam non acquisivit." Corpus comedunt vermes; et ita perdit corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi cruciabitur sine fine.In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego frater Franciscus, minor servus vester, rogo et obsecro vos in caritate, quae Deus (cf 1Joa 4, 16), et cum voluntate osculandi vestros pedes, quod haec verba et alia Domini nostri Jesu Christi cum humilitate et caritate debeatis recipere et operari et observare. Et omnes illi et illae, qui ea benigne recipient, intelligent et mittent aliis in exemplum, et si in ea perseveraverint usque in finem (Mt 24, 13), benedicat eis Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.
Non sono presenti notizie riguardanti questa opera.
|