|
Opere pubblicate: 20007
|
Info sull'Opera
Cantate Domino canticum novum - quia mirabilia fecit.
Sacrificavit dilectum Filium suum dextera eius - et brachium sanctum suum . Notum fecit Dominus salutare suum - in conspectu gentium revelavit iustitiam suam . In illa die mandavit Dominus misericordiam suam - et nocte canticum eius. Haec est dies, quam fecit Dominus - exsultemus et laetemur in ea. Benedictus qui venit in nomine Domini - Deus Dominus, et illuxit nobis. Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius - gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt. Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem - afferte Domino gloriam nomini eius. Usque huc dicitur a dominica Resurrectiolis usque ad festum Ascensionis quotidie ad omnes horas praeter ad vesperam et ad completorium et primam. Nocte vero Ascensionis superadduntur isti versiculi: Regna terrae cantate Deo - psallite Domino. Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli - ad orientem. Ecce dabit voci suae vocem virtutis date gloriam Deo super Israel - magnificen tia eius et virtus eius in nubibus. Mirabilis Deus in sanctis suis - Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus. Gloria. Et nota, quod iste psalmus ab AscensioneDomini usque ad octavam Pentecostes dicitur quotidie cum supradictis versiculis ad matutinum, et tertiam et sextam et nonam, dicendo ibi Gloria Patri ubi dicitur: bened ictus Deus, et non alibi. Item nota, quod eodem modo dicitur solummodo ad matutinum in dominicis diebus et principalibus festis ab octava Pentecostes usque ad adventum Domini, et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domini, quia in ipsa die cum discipulis suis Dorr~inus pascha manducavit; vel alius psalmus potest dici ad matutinum vel ad vesperam, quando vult, scilicet: Exaltabo te Domine etc., sicut in psalterio habetur; et hoc a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis, et non plus.
Non sono presenti notizie riguardanti questa opera.
|