|
Opere pubblicate: 19994
|
Info sull'Opera
Omnes gentes plaudite manibus - iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus excelsus - terribilis Rex magnus super omnem terram. Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula - misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae. Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo eius - gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Cantate ei canticum novum - cantate Domino omnis terra. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis - terribilis est super omnes deos. Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem - afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite corpora vestra et baiulate sanctam crucem eius - et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius. Commoveatur a facie eius universa terra - dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno. Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi: Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis exaltare super caelos Deus - et super omnem terram gloria tua . Et scimus quoniam venit - quoniam veniet iustitiam iudicare. Et nota, quod ab Ascensione usque ad Adventum Domini dicitur eodem modo quotidie iste psalmus, scilicet: Omnes gentes cum supradictis versiculis dicendo ibi Gloria Patri, ubi finitur psalmus, scilicet: quoniam veniet iustitiam iudicare. Nota quod hi psalmi supradicti dicuntur a feria sexta Parasceven usque ad dominicam Resurrectionis. Eo modo dicuntur ab octava Pentecostes usque ad Adventum Domini et ab octava Epiphaniae usque ad dominicam Resurrectionis exceptis dominicis diebus et festis principalibus, in quibus non dicuntur; aliis vero diebus quotidie dicuntur.
|