|
Opere pubblicate: 19994
|
Info sull'Opera
O vos omnes, qui transitis per viam - attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus.
Quoniam circumdederunt me canes multi - concilium malignantium obsedit me. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me - diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. Foderunt manus meas et pedes meos - et dinumeraverunt omnia ossa mea. Aperuerunt super me os suum - sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum - et dispersa sunt omnia ossa mea. Et factum est cor meum tamquam cera liquescens - in medio ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea - et lingua mea adhaesit faucibus meis . Et dederunt in escam meam fel - et in siti mea potaverunt me aceto. Et in pulverem mortis deduxerunt me - et super dolorem vulnerum meorum addiderunt . Ego dormivi et resurrexi - et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me. Pater sancte tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me - et cum gloria assumpsisti me. Quid enim mihi est in caelo - et a te quidll volui super terram. Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus - exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. Benedictus Dominus Deus Israel, qui redemit animas servorum suorum d e proprio sanctissimo sanguine suo - et non derelinquet omnes qui sperant in eo. Et scimus, quoniam venit - quoniam venietls iustitiam iudicarel!
Non sono presenti notizie riguardanti questa opera.
|