|
Opere pubblicate: 19994
|
Info sull'Opera
Voce mea ad Dominum clamavit - voce mea ad Dominum deprecatus sum .
Effundo in conspectu eius orationem meam - et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum - et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam - absconderunt superbi laqueum mihi. Considerabam ad dexteram et videbant - et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me - et non est, qui requirat animam meam. Quoniam propter te sustinui opprobrium- operuit confusio faciem meam. Extraneus factus sum fratribus meis - et peregrinus filiis matris meae. Pater sancte, zelus domus tuae comedit me - et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me . Et adversum me laetati sunt et convenerunt - congregata sunt super me flagella et ignoravi. Multiplicati sunt super capillos capitis mei - qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste - quae non rapui tunc exsolvebam. Surgentes testes iniqui - quae ignorabant interrogabant me. Retribuebant mihi mala pro bonis et detrahebant mihi - quoniam sequebar bonitatem. Tu es sanctissimus pater meus - Rex meus et Deus meus. Intende in adiutorium meum - Domine Deus salutis meae.
Non sono presenti notizie riguardanti questa opera.
|