|
Opere pubblicate: 19994
|
Info sull'Opera
Domine Deus salutis meae - in die clamavi et nocte coram te .
Intret in conspectu tuo oratio mea - inclina aurem tuam ad precem meam. Intende animae meae et libera eam - propter inimicos meos eripe me . Quoniam tu es, qui abstraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae - in te proiectus sum ex utero . De ventre matris meae Deus meus es tu - ne discesseris a me. Tu scis improperium meum et confusionem meam - et reverentiam meam. In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me - improperium exspectavit cor meum et miseriam. Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit - et qui consolaretur et non inveni. Deus, iniqui insurrexerunt in me - et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum - factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Tu es sanctissimus pater meus - Rex meus et Deus meus. Intende in adiutorium meum - Domine Deus salutis meae.
Non sono presenti notizie riguardanti questa opera.
|